Dating: 783 02 08
Place of Composition: Weißenburg
Si aliquid de rebus nostris ad loca sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Gozbertus dono ad monasterium Wizunburg quod est constructum in honore sancti Petri apostoli in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi Ermbertus episcopus eo tempore preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Stozzeswilare hobam illam quam Isanbertus tenuit, ipsam hobam cum omni integritate tam mansis casis aedificiis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus totum et integrum quicquid ad ipsam hobam aspicere videtur, ita ut ab hac die ipsi monachi qui ad supradicto monasterio serviant, habeant teneant atque possideant suisque posteris ad possidendum derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego ipse aut aliquis de heredibus meis qui contra hoc testamentum a me factum venire temptaverit aut inrumpere vel infrangere voluerit, inferat una cum sociante fisco ad ipsum monasterium duplum tantum et alium tantum quam ipsa res meliorata valuerit, et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice hoc testamentum ad monasterium Wizunburg sub die VI idus februarii anno XV regnante domno nostro Karolo rege. Signum Gozberti qui hoc testamentum fieri rogavit. Testes: Otheri † cum filio suo † Liobraht.