Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 83


Datierung: 787 01 31
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Engilbertus de pago Alisacinse in villa Thurninga.

Si aliquid de rebus nostris ad locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Engilbertus donator trado pro animae meae remedium et pro genitore meo Aginone ad monasterium Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum, ubi vir apostolicus Ermbertus episcopus eo tempore seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa vel in marca que dicitur Thurninga de terra araturia iurnales XXI et de prata carradas IIII et manso I, ubi servus casam et scuriam vel ortum stabilire potest, et vineam I, ubi carrada potest colligere de vino, in ea vero ratione et ipsi custores qui ibidem deserviant, habeant teneant atque possideant, Christo propicio in omnibus habeant potestatem, et usque dum advixero, annis singulis in censum studeam dare denarius duodecim ad festivitatem sancti Martini Post meum discessum cum omni integritate ad ipsum monasterium revertatur. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego, quod absit, aut qualiscumque persona qui contra hanc paginolam testamenti venire temptaverit, inferat ad ipsum monasterium tantum et alium tantum quantum eo tempore illa res meliorata fuerit et presens testamentum stabile permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice testamentum in ipso monasterio sub die II kalendas februarii anno XVII regnante Karolo rege gloriosissimo. Signum Engilbert qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: Egiheri.† Aldolf.† Hildiboto.† Sigibald.† Uadalricho.† Hartolf.† Altfnd †. † Ego Adallandus scribsi et subscribsi.