Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 82


Datierung: 786 12 16
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Engilbertus de pago Alisacinse, contra libras quattuor de argento.

Si aliquid de rebus nostris ad locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere mercedem confidimus. Idcirco ego in dei nomine Engilbertus filius Aginoni dono ad monasterium quod vocatur Wizunburg, ubi patrocinia sanctorum Petri et Pauli principum apostolorum sunt dedicata, et Ermbertus episcopus ibidem abbas preesse eo tempore videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in Lonunbuacharomarca in illo vilare quod dicitur Aginonivilla quicquid mihi genitor meus ibidem moriens dereliquit, excepto manso uno et excepto illa silva medietate et mancipiis III his nominibus, illas alias res tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis mancipiis aquis aquarumque decursibus totum et integrum. Hoc trado de iure meo in iure dominationis vestre a presente die, ut ipsi custores qui ibidem serviant, habeant teneant atque possideant, et quicquid exinde facere voluerint, Christo propitio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego, quod absit, aut ulla persona qui contra hanc donationem venire temptaverit aut frangere vel inrumpere voluerit, inferat ad ipso monasterio una cum sacratissimo fisco auri libras llll, argenti pondus V coactus exsolvat, et presens donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice testamentum hoc in ipso monasterio sub die XVII kalendas ianuarii anno XVIIll regnante Karolo rege. Signum Engilberti qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: Helphant.† Hildiboto.† Egiheri.† Sigiboto.† Ringolf.† Rihholf.† Rahholf. Ego Adallandus scribsi et subscribsi. Ista cartula fuit facta contra libras IIII et dimidia quia eum necessitas cogebat.