Datierung: 797 12 25
Ausstellungsort: Weißenburg
Ego enim in dei nomine Waning donavi in elemosina fratris mei Wolfgelti quicquid in Muzzihhesthorph et in Gerleihesdorph uisus fui habere ad partem sancti Petri ad monasterio Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi lustolfus episcopus preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse inter duas villas Muzzihesdorph et Gerleihesdorph totum et integrum curtilis terris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis mobilibus et immobilibus, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel agentes ipsius monasterii rem superius denominatam habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, in omnibus habeant potestatem. Si quis qui contra hanc donationem venire temptaverit vel infrangere voluerit, anathema sit ex communion sanctorum, et insuper inferat una cum cogente fisco auri unciam I, argenti pondus III coactus exsolvat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburg sub die VIII kalendas ianuarii anno XXX regnante Carolo rege Francorum. Signum Waningi qui hanc donationem pro elemosina fratri sui fieri Wolfgeldi rogavit. Testes: item Waning.† Vulvicho.† Weliman.† Helphant.† Hartraht.† Irminolf.† Ildiboto †. Ego Wolfhartus scribsi.