Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 80


Datierung: 792 08 01

Carta Helphanti de Lonenbuah et Batanesheim vel de Chielendorph in pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio Wizunburgo quod est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba eo tempore esse videtur. Ego itaque Helphant cogitavi aliquid ad remedium animae meae tradere ad loca sanctorum, quod ita et feci. Hoc est in pago Alisacinse in marca vel in villa Lonunbuah quicquid ibi uisus fui tenuisse preter I curtilem et illam medietatem de illa silva. Similiter in Bataneshaim et in Chielendorph, quicquid in illis locis uisus fui habere vel finibus preter quod supra relaxavi foras sive lucratus fueram ex isto die de quo istud tradidi, haec omnia l trado atque transfundo ad iam dicto monasterio tam terris terreturiis domibus aedificiis pomariis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mobilia et immobilia cultis et incultis mancipiis his nominibus: Lantfrid, Hildimuat, Willimuat. Istud cuncta sicut supradixi vobis famulis dei qui ad supradicto coenobio deo militatis tradidi, habetis tenetis vel quicquid exinde eligeritis agendi ita Christo propitio in omnibus habeatis potestatem successoribusque vestris relinquatis in augmentum. Si quis qui hoc frangere voluerit, inferat se una cum cogente fisco auri librum I, argenti pondus III et quod repetit evindicare non valeat. Actum sub die kalendas augusti anno XXIIII regnante Karolo rege, Signum Helphanti qui hanc donationem fecit. Testes:† Ermbald.†Vulvicho.† Hardrah.† Rading.† Ringolf.† Albrih.† Liobraht †. Ego Hildiboto scribsi et subscribsi.