Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 79


Datierung: (787-790) 06 01

Carta Helphanti de Lonenbuah et de Chielendorph in pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio Wizunburgo quod est constructum super fluvio Lutra in pago Spirinse, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba presenti tempore esse videtur. Igitur ego in dei nomine Helphant cogitavi ut aliquid de re mea traderem ad loca sanctorum, quod ita et feci. Hoc est in pago Alisacinse in villa vel in marca Lonenbuah quicquid ibi pater meus vel mater mea derelinquerunt vel de quale adtractu ad me pervenit nisi medietate de illa silva. In Chielendorph similiter. Id est tam terris domibus aedificiis pomariis curtilis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus et mancipia V his nominibus: Rihfrid, Wanfrid cum filiis eius, Wielfrid, Rihgund, Wigfrid cum filiis eius. Hoc trado atque transfundo de iure meo in iure dominationis vestrae vobis servis dei qui ad supra nuncupato cenobio deo militatis, tenendi possidendi vel quicquid exinde elegeritis agendi Christo opitulante habetis potestatem, successoribusque vestris relinquatis in augmentum, nisi ego ipsam rem dum advixero sub usu fructuario debeam excolere omnibus annis diebus vitae meae incontra censum denarios VI, et si filios procreaverim, si voluerint, in eadem censum habeant ipsas res. Si quis qui contra hanc donationem fieri decreverit aut frangere voluerit, inferat se una cum cogente fisco auri libram I, argenti pondus III, et quod repetit evindicare non valeat, sed ipsud testamentum firmum permaneat sine ullius iudicis interpellatione. Actum sub die kalendas iunii regnante Karolo rege. Signum Helphanti qui hanc traditionem fieri rogavit Testes:† Beratger.† Ado.† Rihbert.† Venilo.† Beratolt.† Brisolf.† Walah.† Ego Hildiboto indignus diaconus scribsi et subscribsi.