Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 78


Datierung: 791 11 23

Carta Waningi et Helphanti de Muzzichesdorph et Gerleihesdorph in pago Alisacinsae.

Sacrosancto monasterio Wizunburgo quod est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri principis apostolorum vel ceterorum sanctorum, ubi venerabilis vir Ermbertus eo tempore custor esse videtur. Igitur ego in dei nomine Waning et soccer meus Helphant simul condonavimus vel tradidimus de re nostra quicquid visi fuimu habere de portione mea vel de parte uxoris meae in pago Ahsacmse in villis vel in marcis nuncupantibus Muzzihhesdorph et in Gerleihesdorph, quicquid de paterno vel materno iure nobis convenit habere, simul et lucrationem, omnia condonamus vel tradidimus ad tam dicto monasterio, habetis tenetis Christo propicio in omnibus habeatis potestatem successoribusque vestris relinquatis in augmentum, incontra censum denarios VI vel quod illis valet pretium, tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mobilia et inmobilia cultis et incultis. Si quis vero qui contra hanc donationem venire conaverit vel infrangere voluerit, inferat una cum socianti fisco auri libram I, argenti pondera III et quod repetit evindicare non valeat. Actum sub die VIIII kalendas decembris anno XXIIII regnante Karolo rege Francorum. Signum Waningi et Helphanti qui hanc tradicionem fecerunt. Testes:† Vulvicho.† Weliman.† Vadalrih.† Hartraht.† Irminolf.† Hildiboto.† Bodalin. Ego Hildiboto scribsi et subscribsi.