Dating: 787 10 08
Place of Composition: Weißenburg
Sacrosancto monasterio Wizunburgo quod est constructum super fluvio Lutra in pago Spirinse in honore sancti Petri vel ceterorum sanctorum, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Igitur ego enim in dei nomine Egiheri atque pater meus Guadolfus seu mater mea Erinthrud tradidimus ad supravocato cenobio quicquid uisi fuimus habere totum et integrum, quicquid dici aut nominari potest, in marca vel in villa Lonenbuahhl in pago Alisacinse, hoc est tam terris aedificiis, seu in mancipiis pomeriis pascuis pratis silvis aquis aquarumque decursibus mobilia et inmobilia cultis et incultis. Haec omnia prescribta tradidimus atque transfundimus de iure nostro in iure et dominationis vestrae habendi tenendi, vel quicquid exinde facere decreveritis Christo propitio in omnibus habeatis potestatem. Et postea nobis propter clementiam vestram ipsas res iam dictas in censum denarios IIII ad festivitatem sancti Martini prestitistis usu fructuario et post discessum nostrum recipiatis in vestram potestatem sine marricione. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus nostris qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam frangere voluerit, inferat ad iam dicto caenobio cogente fisco dominico auri uncias duas, argenti pondus quinque coactus exsolvat pro eo, quod repetit evindicare non valeat, sed ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulation subnixa. Actum in monasterio Wizunburg sub die VIII idus octobris anno XVIIII regnante Karolo rege Francorum. Signum Egiherii seu Guadolfi atque Erinthrude qui hanc tradicionem fieri rogaverunt. Testes:† Ringolf.† Ratolf.† Rading. Slaugoni.† Rihholf.† Walah. Rihbald. Sigibodo. Ego in dei nomine Hildiboto scribsi et subscribsi.