Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 76


Datierung: 782 12 15

Carta Ermbaldi de pago Alisacinse de villa Lonenbuah.

Adiutorium nostrum in nomine domini. Ego itaque Ermbaldus pro intuitu timoris dei vel pro remedium animae meae seu aeternae vitae premium dono donatumque in perpetuum esse volo permanere. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Lonunbuah quicquid ibidem ad Lantberto et ad Unrocho de pretio meo comparavi vel de quale attractu ad me pervenit vel quicquid ibidem laboratum habeo aut deinceps laborare potvero. Ista omnia superius nominata dono ad monasterium Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri principis apostolorum, ubi vir apostolicus Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur, ut ipsi custodes qui ibidem deservianth, habeant teneant atque possideant suisque posteris ad possidendum derelinquant, vel quicquid exlinde facere voluerint, liberam ac firmissimam Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego ipse aut aliquis de heredibus meis ac proheredibus meis aut ulla extranea persona qui contra hoc testamentum a me factum venire temptaverit aut eam emutare vel infrangere voluerit, inferat una cum cogente fisco ad ipsum monasterium tantum vel alium tantum quantum ipsa res emeliorata valuerit, stipulatione subnixa. Actum publice testamentum sub die XVIII kalendas ianuarii anno XV regnante domino nostro Karolo rege. Signum Ermbaldi qui hoc testamentum fieri rogavit. Testes: Thiotbertus. Udo. Cearolf. Irmfrid. Undicho. Nordbertus. Ercanbertus. Ego Adallandus scribsi et subscribsi.