Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 75


Datierung: 786 06 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Rumoldi de Scalkendorf.

Igitur ego in dei nomine Rumoldus dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis et apostolicus Ermbertus episcopus seu abba presenti tempere preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa vel in marca que dicitur Scalkenthorp quicquid genitar meus Starcolfus mihi moriens dereliquid tam terris domibus aedificiis vineis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus totum et integrum a die presente ibidem dono de iure meo in iure dominationis vestre, ut ipsi custores qui ibidem deserviant, habeant teneant atque possideant suisque abbatibus proficiant in augmentum. Si quis vero qui contra hoc testamentum venire temptaverit aut inrumpere vel infrangere voluerit, inferat ad ipsum monasterium auri libras quattuor, argenti pondus quinque coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens testamentum omni tempore firmum permaneat, stipulationr subnixa. Factum testamentum ad ipso monasterio sub die IIII kalendas iulii anno XVIII regni gloriosissimi regi Karoli.