Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 72


Datierung: 787 12 13

Carta Adonis de Alisacinse cuius supra.

Si aliquid de rebus nostris ad locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Ado donator dono ad monasterium Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus vel abba preesse videtur. Hoc est quod dono res meas de comparatu quicquid a presente die comparavi, excepto iurnales de terra araturiael et mancipiis V, alia causa mea tam terris domibus edificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus mancipiis ferramentis vestimentis porcis vasis omnia ex omnibus tam in peccoribus tam in iumentis tam boves quam ber bices vel quicquid dici aut nominari polest mobilibus peculiis et inmobil ibus utriusque sexus totum et integrum. Hoc trado coram testibus Godaberto abbate et Rechione nepote meo, ut ipsi traderent ad sanctum Petrum, quod ita et fecerunt mea vero ratione ut, quando deus voluerit ut de hac vita exitum haberem in extremo die, ipsa res ipsis monachis proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, qui contra hanc donationem venire temptaverit, inferat ad ipsum monasterium auri libras IIII, argenti pondus V coactus exsolvat et presens donatio omni tempere firma permaneat, stipulatione subnixa.