Datierung: 775 10 09-776 10 08
Ausstellungsort: Weißenburg
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Ado donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum permaneat esse volo ad basilicam sancti Petri que est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod uvcatur Wizunburg, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono pro me et pro anime remedium Saccone Thiotlindane Lupone Thiodone in pago Alisacinse in villa que dicitur Danonewilare quicquid in ipso vilare uisus sum habere tam de alode parentum vel de qualibet attractu tam terris domibus aedificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus. Similiter dono in Radolfowilare quicquid ibidem uisus sum habere tam terris domibus aedificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus. Similiter dono in villa que dicitur Waloom quicquid ibidem uisus sum habere tam terris domibus edificiis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus. Similiter dono in Dauhunhaimo marca quicquid ibidem comparavi tam terris domibus edificiis pratis pascuis vineis aquis aquarumque decursibus ormia et ex omnibus sicut superius diximus totum et ad integrum a die presente ibidem dono, et mancipiis his nominibus: Aldilone cum uxore sua Bertrudane et filio suo Hariberto, Widilone cum uxore sua Gisane cum suis mancipiis duobus, Wolfrado cum uxore sua Rathaida cum filio suo, Vtmaro cum uxore sua Huazane cum filiis suis tribus, Liudone cum omni re sua, Amalhari cum omni peculiare suo, totum et ad integrum a die presente ibidem dono ita et memorata basilica habeat teneat atque possideat suisque abbatibus ibidem deservientibus proficiant in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris ac proheredibus seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram I, argenti pondus II coactus exsoluat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg. Facta cartola ista anno VIII regnante domno Karolo rege Francorum. Testes: Ado qui hanc paginolam testamenti fieri rogavit. Croding. Aldolf. Heririh. Waldrih. Weliman. Rantwig. Ego Cadualus scribsi et subscribsi.