Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 71=73


Datierung: 774 06 26
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Adonis de pago Alisacinse.

Oportet christianis viam veritatis eligere per quam valeant ad eternam beatitudinis pervenire. Ideoque in dei nomine ego Ado donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse super fluvio Lutra ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus presenti tempore seu custos esse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum esse volo, hoc est porcionem meam in pago Alisacinse in villa que dicitur Danonewilare seu in Radulfo villa et in alio loco qui vocatur Walohom vel quicquid in ipsis locis ad Racchione vel Saccone concambiauimus, seu in Senpestat quicquid in ipsis locis uisus sum habere tam de alode parentum vel de qualibet adtractu cum omni integritate tam mansis casis campis pascuis vineis silvis aquis aquarumve decursibus. Similiter in Dauchenthorf ipsa ecclesia, et in Lonenbuach parte mea quicquid ad Madalloldo comparavi tam terris domibus aedificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus. Sic dono vel trado pro me et pro animae remedium Saccone et genitricis meae Thiodlinde Lupone Thiodone omnia et ex omnibus sicut superius diximus, quicquid in ipsis locis uisus sum habere tam de alode parentum vel de qualibet adtractu, tam terris domibus edificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus et mancipiis his nominibus : Willimunt cum uxore sua Hildidrud cum infantibus eorum III, Gerwinus cum omni pecculiare suo, Uodila cum omni pecculiare suo et cum infant sua , Annane cum infantibus quatuor, Hildrat, Inmane cum filia sua Dottene, Gozlind cum tribus infantibus, Aldoino, Adallind, Berattrud, Thiotleig, Aldilo cum uxore sua Bertdrudil et cum filio suo Heriberto, Widilone et cum uxore sua Gisa et illorum mancipiis, Vulfrat cum uxore sua Rathaida, Otmar cum uxore sua Ozzani et infantes eorum III, Lilldo cum suo servo et omnes res suas, Amalhario, Amisa cum filio suo, Chrodila cum infante sua, Reginoldus, Erlolf, Imma, Selpharius. In ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii rem superius nominatam cum omni solicitatem vel reliquo adtractu ipsi monachi hoc habeant teneant atque possideant suisque abbatibus ibidem deservientibus proficiat in augmentum. Similiter trado quicquid Adalwinus mihi tradidit in villa que dicitur Danonewilare, sie dono vel trado pro animae sue remedi um quicquid in ipsa villa habuit et servum unum nomine Alichone cum omni peculiare suo. Si quis vero , qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, divina illum ultio subsequatur et a limitibus ecclesiarum vel communione extraneus efficiatur et inferat insuper una cum cogente fisco auri libras III, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum Wizunburg monasterio publice sub die VI kalendas iulii anno VI regnante domno Caroli rege Francorum. Signum Adoni qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: Ermbert episcopus Rihbald. Gerolt. Aldrih. Sigibald. Walteri. Adalhelm. Thiodoinus. Waldraht. Ruadrato. Recho. Eribo. Willibraht. Ego Cadualus diaconus scribsi et subscribsi. Hoc sunt de ipsis mancipiis quadraginta novem.