Datierung: (774-782)
Ausstellungsort: (Weißenburg)
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Rihbaldus in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum permaneat esse volo ad basilicam sancti Petri quae est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wizunburg, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villis cognominantibus Scalhusa et Bruningouilare, excepto hoba I et servo I cum uxore sua et vinea I, tam terris domibus edificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus seu mancipiis omnia et ex omnibus sicut superius diximus totum et ad integrum a die presenti ibidem donoa l, habeant teneant atque possideant suisque abbatibus ibi deseruientibus I proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi quod absit aut aliquis de heredibus aut proheredibus nostris seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hanc paginolam testamenti adire conaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram unam, argenti pondus II coactus exsolvat. Signum Rihbaldi qui hanc paginolam fieri rogavit. Testes : Sigibald. Muatheric. Wolfrat. Rantwig. Ado. Heriger. Haimo.