Datierung: 820 09 02
Ausstellungsort: Quierzy-s.-Oise
Quicquid ergo quis moderno vult tempore agere quod diuturno maneat tempore inconvulsum, necesse est ut scripturarum serie roboretur, quatinus ob id firmiorem deinceps obtineat vigoris roborem. lgitur quidam vir inluster nomine Huc quondam comes adiit ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in honore sancti Petri apostoli vel ceterorum sanctorum in pago Nemetinse super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Bernharius Wormacinse urbis episcopus abba seu custos esse videtur, petiitque ipsius predicti presulis vel fratrum inibi deo famulantium benivolentiam, licere so sibi aliquam cum eis facere commutationem datis rebus suis propriis pro recipiendis rebus ipsius monasterii, quia ita non incon venienter fieri passe res de utrisque partibus coniacere videbantur. Quibus cum sie causa postulata placere claruit, eo quod de utroque latere commodius res site fuisse probabantur, nil aliud dare videbantur responsum, nisi domini hoc ac imperatoris piissimi Ludowicial pependisse in manibus, et si ipse id fieri decrevis set, unum esset cor omnium id perficiendi unaque voluntas, quia res non incommode utrisque ex partibus site noscuntur. His itaque rebus inter se sepe ventilatis contigit ut predictus presul una cum supra nominato cornite instante congruo tempore palatium adire vocaretur. Ubi dum huiuscemodi de rebus mentio in medium fuerat introducta, convenit ut de hac eademque ré serenissimi imperatoris Ludowici supplicarent clementiae. Cuius dum fuisset exinde implorata potentia, iuxta morem regum precedentium secundum quod postulabant fieri concessit, acsuimet super hoc facto scriptionis confirmationem adaugere precepit. Et ne ulterius quis huius rei calumniam gerere conaretur, anuli sui impression munire iussit, quatenus presentes quisque et post venientes agnoscerent, ne hoc vel illud qualibet callida arte actum fuisse, sed certa ratione promulgatum atque iusta definition seu confirmatione roboratum. Tradidit quoque predictus comes partibus iam fati monasterii res suas proprias sitas in pago Alisacinse in villis vel in locis nuncupantibus id est in villa quae dicitur Brunnon quicquid ibi de rebus propriis habere videbatur, excepta illa eclesia et illa haftunna, et tres partes de illa marca siluatica portione videlicet sua. Ceterum vero quod super hoc, extra mancipiis, in eadem villa vel marca habere noscebatur, id est tam domibus aedificiis quamque et terris silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus cultis et incultis totum et integrum, ad iam fatum monasterium delegavit. Similiter in Bruningeswilare curtilem tradidit unam, de terra arabili iurnales XX III et prata ad carrada V seu quicquid in eadem marca habere putabatur. Sed et in Ualabu quicquid ibi habere dinoscitur idest hobas III et iurnales XXIIII, et illam marcam silvaticam vel quicquid in eadem marca habere uisus est. Ad Barram vero et ad Froscheim illas vineas quas ibi habere videtur. Haec quoque quae supra inserta sunt sepe nominatus comes ad supradictum monasterium tradidit Wizunburg tradiditque in perpetuum esse decrevit. Quocontra accepit de rebus eiusdem monasterii in pago Alsacinse in villa noncupante Dettunwilari super fluvium qui dicitur Sorna quicquid ibidem rectores ipsius monasterii habere videbantur, idest hobas XIII vel quicquid ad eas pertinere videtur, exceptis mancipiis. Reliquum autem, id est tam domibus quamque et cetera, aedificiis terris silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis quaeque sint, ut de iure monasterii in ius et dominatum redeat ipsius. Ea videlicet provisione ut idem comes easdem res quas commutavit sine ullius preiudicio teneat suisque posteris in dei nomine iure hereditario derelinquat vel quicquid facere elegerint in omnibus licentiam habeat. Rectores siquidem monasterii nihilhominus res quas ab eo in commutatione acceperunt absque ullius iudicis interpellatione possideant suisque success oribus possidendas annuente domino derelinquant. Idcirco autem duas uno tenore cartolas inter se conscribere censuerunt, ut uterque, sua penes se habita, omnem de his locis supradictis expellat dubitationem ac ne aliqua inter eos oriri valeat questio. Huius rei conscribtio, remota ut dictum est ambiguitate, certam possit facti huius patefacere rationem. Facta commutatio Carsiaco palatio pubblico sub diei IIII nonas septembris anno VII regnante domno Ludouvico imperatore super regna Francorum feliciter. Signum Hugoni comitis qui hanc commutationem fieri rogavit et confirmavit. Signum Einharti abbatis. signum Adalloho episcopo. signum Etih. signum Lantberti comitis. signum Ruadberti. signum Gerolti comitis. signum Uitoni comitis. signum Adadramno comitis. signum Rorione comitis. signum Ingiberti comitis. signum Gundharti comitis. signum Eggiharti comitis. signum Adalberti comite stabuli. signum item Adalberti. signum Wigroh. signum Uodilo. signum Reginfrid. signum Ramberti. signum Folcradi. signum Winiharti. signum Folrati. signum Adalberoni. signum item Adalberti. signum Meginharti. signum Reginberti. signum Ratberti. signum Hildiberti. signum Ruodi. signum Rathari. En testes qui huius traditionis vestituram viderunt, primitus in villa quae dicitur, Brunnom: Ratbraht et Uodilo dederunt ilam vestituram. Testes : Heimo. Wolafrid. Fartgern. Heimrih. Williman. item Wolafrid. Hartrat. Ioman. Hugimunt. Wigmunt. Friduger. ltem in Bruningeswilare: Franco Gotahelm Hucbald Werinheri Gundachar Albolf Rabanger Uodilo Wido Friduger. ltem testes de Ualabu: Uodalrih Ratbraht Uodilo Wanicho Altman Emicho Egibraht Amanolf Starcolf Friduger. Ad Barram vero et ad Froskheim: idem ipsi, insuper Lando, Otbraht et Hucbraht.