Datierung: 797 01 07
Ausstellungsort: Weroldeswilari (Ottweiler ? bei Drulingen)
Igitur in Christi nomine Rihbaldus cogitans pro dei timore et animae meae remedium vel eterna retributione, idcirco servos meos vel ancillas meas his nominibus: Wardo Odo Adalsuind Adalrat Erpa Ginheri Barnold Ruadheri Beratheri relaxavi ingenuos, ut ipsi sint ingenui tamquam si ab ingenuis parentibus fuissent nati vel procreati, ut nulli heredum ac proheredum meorum numquam debeant in servitium nec libertinitatis obsequium declinare, nisi soli deo cui omnia subiecta sunt. Pecculiare vero quod habeant aut inantea conlaborare potuerint, sibi vivant, sibi laborant, laboratum suumci obsideant sic habeant concessum atque indultum. Mundeburde vero ac defensionem ad sancti Petri monasterium quod dicitur Wizunburg habere cognoscatis, in ea vero ratione ut annis singulis in censum studeatis dare denarios quatuor ad festivitatem sancti Martini et ingenui permaneatis. Pro vestra ingenuitate ad defensandum et in luminaria sie solvere debeatis ut dictum est, et si de ipso censo negligentes apparueritis, legibus emendetis et ingenui permaneatis, stipulatione subnixa. Actum in wilare qui dicitur Uveroldes wilari sub die VII idus ianuarii anno XXVIIII regnante rege nostro Karolo rege Francorum. Signum Rihbaldi qui hanc paginolam ingenuitatis fieri rogavit. signum Baugulfi. signum Engilbaldi. signum Aldrichi. signum Werini. signum Iustolfi episcopi et abbati.