Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 65


Datierung: 775 03 02
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Gerbaldi et Rihbaldi de pago Wormacinse.

Nos enim in dei nomine Gerbaldus et Rihbaldus cogitantes pro animae nostrae remedium vel eterna retributione seu pro requie animae genitoris nostri Wicbaldi idcirco donamus ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli principum apostolorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba presenti tempore esse videtur. Donamus igitur ad supradictum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volumus, hoc est porcionem nostram in pago Wormacinse in villa Sawilenheim quicquid in ipsa villa visi sumus habere et dominare, excepto curtile illa quam ad sanctum Nazarium prestitimus, in reliquo totum et ad integrum a die presente ad ipso monosterio volumus esse donatum una cum mansis mancipiis terris domibus edificiis accolis vineis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus vel quicquid genitor noster ibidem nobis moriens dereliquid in Rochenheimemarca et in Sawilenheimemarca, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii res superius nominatas hoc habeant teneant atque possideant vel quicquid exinde pro oportunitate eorum vel compendio decreuerint, faciendi liberum in omnibus perfruantur arbitrium. Si quis vero, quod fiendi esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut ulla opposita persona qui contra hanc donationem quam nos uno tenore conscribtamel fieri decreuimus, venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, non solum ein liceat, sed inferat ad ipsam casam dei una cum cogente fisco duplum tantum et alterum tantum et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburg sub die VI nonas marcias, anno VII regnante domino nostro Karolo rege. Signum Gerbaldi et Rihbaldi qui hanc donationem fieri rogaverunt. Signum Sigibaldi. signum Adone presbiteri. signum Wangeri. signum Muatharii. signum Hilderichi. signum Wiloni. signum Starcmanni. signum Waldradi. signum Ruadarad. Ego Geroinus acsi indignus presbiter et emmanuensis hanc donationem rogante Gerbaldo et Rihbaldo et scribsi et subscribsi.