Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 64


Dating: 789 10 09 - 790 10 08
Place of Composition: Weißenburg

Item carta Rihbaldi de Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego enim in dei nomine Rihbaldus in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilicam sancti Petri apostoli quae est constructa super fluvio Lutra in monasterio Wizunburg ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa vel in marca Bruningesdorpf quicquid ibidem uisus sum habere tam terris pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus mobilibus et immobilibus omnia et ex omnibus sicut superius diximus totum et ad integrum a die presente habeant teneant atque possideant suisque abbatibus ibidem servientibus proficiant in augmentum. Si quis vero quod futurum esse non credimus, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hanc paginolam testament corrumpere vel infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram unam, argenti pondus quinque coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburg anno XXII regnante Karolo rege. Signum Rihbaldi qui hanc paginolam fieri rogavit. signum Uvelimanni. Signum Vulvichoni. signum Theodorihi. signum Uadalrihi. signum Rantwigi. Signum Waldirihik. signum Rihberti. signum Irminrihi. Ego Adallandus scribsi et subscribsi.