Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 66


Datierung: 765 11-766-11
Ausstellungsort: Kloster Surburg

Carta Gerbaldi et Rihbaldi de pago Alisacinse sive Spirinse.

Sacrae sanctae eclesie in honore sanctorum Petri et Pauli constructe et monasterio cuius vocabulum est Wizunburg, ubi in dei nomine Ermbertus episcopus preesse videtur. Nos itaque Gerbaldus et Rihbaldus donamus pro animae remedium genitoris nostri et genitricis nostrae Wicbaldi et Bedania donatumque in perpetuum permaneat esse volumus, hoc est infra marca Bruningovilare et infra pago Spirinse in marca quae dicitur Dendestat tam terris campis pratis silvis arealis casis pascuis aquis aquarumque decursibus, quantum genitor et genitrix nostra nobis in illis villas moriens dereliquerunt nostra parte totum et integrum a die presente ad ipsum sanctum locum tradimus atque transfundimus, ut ab hac die ipsa casa dei vel congregatio eius habeat teneat atque possideat et suis successoribus derelinquat vel faciendi quod voluerint liberam habeant in dei nomine in omnibus habeant potestatem. Si nos, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris vel quislibet ulla opposita persona vel extranea qui contra hanc donationem a nobis factam venire temptaverit aut irrumpere vel infrangere voluerit, tunc inferat vobis vestrisque successoribus dupla repetitione socianti fisco auri uncias V, argenti pondus II et nihilhominus presens donatio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Surraburgo monasterio publice anno XV Pipini regis. Signum Gerbaldi et Rihbaldi qui hanc donationem fieri rogaverunt. signum Gelunir. signum Thruandi. signum Ruatlandi. signum Marcwardi. signum Muatharii. signum Wolfcuni. Ego Geroinus scribsi et subscribsi.