Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 63


Datierung: 774 06 24
Ausstellungsort: Weißenburg

Item carta Rihbaldi de pago Alisacinse vel Spirinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba esse videtur. Ego enim in dei nomine Rihbaldus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg donatumque in perpetuum esse volo, hoc est res meas in pago Alisacinse in villis cognominantibus in Matravilla quicquid in ipsa villa uisus sum habere et dominare ad integrum tam mansis casis domibus edificiis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus, excepto mancipia, similiter in Dauchdorf in ipsa marca. Similiter in pago Spirinse in Heriesheim, in Wanzesheim tam terries pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, omnem portionem meam ad integrum, in Ruadleichesheim similiter. In Lachavilla similiter in Winzingas in Spiridorf in Hasalahae. In Unchesteine similiter, in Frainesheim in Dachenheim in Carlobaho marca in Masenheim in Bizzirichesheim in Liutmaresheim in Sulcia. In Uronewilare in Alisacia vinea una. Et illa mancipia quae super ipsa terra commanere videntur, illorum opera III dies in ebdomada, et si necessitas fuerit ad maiora opera quatuordecim noctes veniant ad ipsa opera. Et si mihi desiderium advenerit, liceat mihi illas rés superius nominates cum ducentis solidis ipsas redimere, in ea vero ratione ut ipsa dei casa vel rectores ipsius monasterii res superius nominatas una cum mansis terris domibus aedificiis accolis vineis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant vel quicquid exinde facere voluerit, liberam in omnibus habeant potestatem. Mancipia tanta his nominibus. Si quis vero, quod fieri minime credimus, si nos ipsi, quod absit, aut ullus de heredibus nostris seu quislibet ulla opposita aut extranea persona qui contra hunc testamen tum donacionis, quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, divina illum ulcio subsequatur et a limitibus ecclesiae vel a communion extraneus efficiatur et insuper inferat una cum cogente fisco auri libras quinque, argenti pondus decem coactus exsolvat et quod quis repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempere firma et illabata permaneat. Sed quod antea intimare debuimus, ipsa res ad ipsos monachos deserviat et nullus abba vel rector ipsius monasterii non presumat aliubi mittere nec prestare nec propriis nec extraneis, nisi ad illos monachos deserviat, stipulatione subnixa. Actum in Wizunburg publice sub die VIII kalendas iulii anno sexto regnante domino Karolo rege Francorum. Signum Rihbal qui hoc testamentum fieri rogavit. signum Sigibal. signum Gerbaldi, germani eius. signum Winiharti. signum Thiotberti. signum Motario. signum Hilderich. Ego Geroinus acsi indignus presbiter et emmanuensis hanc donationem scribsi et subscribsi.