Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 62


Datierung: 7[9]7 01 06
Ausstellungsort: Weroldeswilare (Ottweiler? b. Drulingen)

Carta Rihbaldi de Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris Iocis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Ego igitur in dei nomine Rihbaldus in amore domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum ut veniam delictis meis consequi merear in futuro dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilicam sancti Petri apostoli quae est constructa super fluvio Lutra in monasterium Uizunburg, ubi lustolfus episcopus et abbas preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villis nuncupantibus Scaphhusa et in Bruningeswilare, Wiufridesheim quicquid ibidem uisus sum habere. Similiter in Urenheim vel in Ilenwilare seu Hittendorphe sive in Dendunwilare nec non et in Matra, id est tam terris domibus edificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus cum omni pecculiare meo vel cum meo conlaboratu, idest in auro in argento in vestimentis in bovis in gaballis in animalibus in porcis in berbicibus in capris et in mancipiis his nominibus : Amalgis cum uxore sua et infantibus eorum III, Liutgis cum uxore sua Brunhilt et infantes eorum, Lihwar et infantes eius quattuor, Bethilt cum infante suo, Wiala cum infantibus suis quattuor, Haduraht, Rihhilt cum duobus infantibus, Berathilt cum quattuor infantibus, Heriberat, Ortheri, Wolfrid, Ringolf, Herimar, Gundheri, Vulfinc cum uxore sua Rihhilt et infants eorum, Hulma, Hadumar, Thiodo, Mahdolf, Ruatbirc cum infantibus suis, Werinheri cum uxore sua Goza et infantibus eorum, Thincheri, item Hadumar, Adulsuind, Ercanswind, Meginbald, Erinhilt, Uuolfhilt, Starcheri cum uxore sua Amalthrud et infantibus eorum duobus, Herilind cum duobus infantibus Thiotwini, Benno, Nandolah, Hadubraht cum omni peculiare eorum, et ipsa ecclesia ad Matra porcionem meam legitimam in mancipiis et in omnibus. Hoc totum et integrum trado de iure meo in iuro dominationis vestre, ut ipsi custores, qui ibidem serviant, habeant teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint Christo propitio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, qui contra hanc epistolam donationis venire temptaverit aut inrumpere vel infrangere voluerit, inferat ad ipsum monasterium auri libras quatuor, argenti pondus quinque coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice testamentum in Weroldeswilare sub die VIII idus ianuarii anno [X]XVIIII regni Karoli rege Francorum. Signum Rihbaldi qui hanc donationem fieri rogavit. signum Ruadoini. signum Aldrichi. signum Saluchi. signum Gerradi. signum Adalrihi. signum Werini. signum Baugulfi. signum Thiotberti. signum Muatharii. signum Adalharti. signum Gundi. Ego Hartbertus scribsi et subscribsi.