Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 61


Datierung: 774 07 08
Ausstellungsort: Weißenburg

Item carta Gerbaldi.

Ego enim in dei nomine Gerbaldus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba esse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est res meas in pago Uormacinse in Carlobah in villa Masenhaim illa hoba quam Madalharius tenet mea parte, in Unchessteine illa hoba quam Odo tenet mea parte, exccpto sex mancipia. In Wincingas similiter, in Spiradorpf in Lacha mea parte, in Hariesheim, in Ruadleicheshaim quicquid in ipsis locis uisus sum habere vel dominare excepto mancipia decem. Et si mihi desiderium venerit, ipsas rés mihi liceat redimere cum solidis sexaginta, et ipsas res postea illi monachi ad illorum opus habeant et nullus exinde pontificium non habeat nec prestare nec propriis nec extraneis, sed ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii una cum mancipiis vineis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Et quod ante intimare debuimus, quicquid in Wuanzcsheim uisus sum habere. Mancipia viginti his nominibus Wormharius cum uxore sua Hildia cum infantibus quattuor, Hadaberga cum filio suo Altberto, Helidolfo cum uxore sua Albswinda cum duobus infantibus, Nordwino, Masa cum filio suo Wolfberto, Otwinus cum filio suo Wolfwino et alio filio suo Reginfrido, Fraihildi. Similiter in pago Wormacinse in villa Sawilenheim quicquid in ipsa villa uisus sum habere ad integrum. Si quis vero qui contra hanc cartolam testamenti venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, non solum liceat, sed inferat una cum cogente fisco auri libras III, argenti pondus V coactus exsolvat et quod quis repetit, nullatenus valeat evindicare, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Wizunburg monasterio publice sub die VIII idus iulii anno sexto regnante domno Karolo rege Francorum. Signum Gerbaldi qui hoc testamentum donationis fieri rogavit. signum Sigibaldi. signum Rihbaldi. signum Winiharti. signum Muatharii. signum Thiotberti. signum Hilderichi. signum Warmundi. signum Sigoini. signum Isanharti. signum Stephani. signum Dudoni. Ego Geroinus in dei nomine hanc donationem scribsi et subscribsi.