Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 60


Datierung: 784 05 20
Ausstellungsort: Worms

Carta Gerbaldi de Alisacinse vel Wormacinse.

Oportet omnibus christianis viam veritatis eligere per quam valeant ad eternam beatitudinem pervenire. Ideoque in dei nomine Gerbaldus donator in amorem domini nostril Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium Wizunburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba presenti tempore preesse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est portionem meam in pago Alisacinse in locis nuncupantibus in villa cuius vocabulum est Matra quicquid ibidem uisus sum habere, tam terris domibus edificiis curtilis campis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumve decursibus, excepto mancipia ipsa que Adalwinus in meo benificio haberen videtur. Similiter dono ad Ilunwilare super fluvio Matra et illa terra quae ad ipsum locum pertinent. Similiter dono in Zuzenheimdl marcae et Niworo marca et ad Daugendorp et ad Bizzirichesheim et ad Creodcheim et ad Geizwilare et ad Dendunwilare et ad Scaphhuson et ad Urenwilare uin ia una et ad Urenheim et ad Flaumareshaim et ad Danleibesheim. Similiter dono ad Strazburg manso quem Helidolfus presbiter tenet. Similiter dono ad Meistresheim et ad Wiufridesheim et ad Belohom quicquid ibidem habeo et ad Cozzinheim seu ad Bruningowilareil totum tam terris ecclesiis domibus edificiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus, quantumcumque mihi de paterno vel materno seu de fraterno mihi legibus obuenit vel de quacumquelibet attracto pro animae meae et genitoris mei et genitricis meae, omni vel ex omnibus a die presenti dono donatumque in perpetuum esse volo extra mancipia quadraginta. Similiter dono in pago Wormacinse in villis cognominantibus Liutmarasheim et Frainesheim quicquid in ipsis locis de meo proprio habeo et de paterno vel materno seu de fraterno mihi legibus obuenit seu de quacumqvelibet attractu, omnia vel ex omnibus a die presenti ibidem dono et ipsis locis superius nominatis per hoc testamentum ad partem monasterii sancti Petri Wizunburgo vel monachi et servi dei ibidem consistentes absque ullius iudicis interpellationibus in eorum recipiant potestatem vel dominationem, hoc est habendi tenendi dominandi et suis successoribus in dei nomine derelinquendi vel quicquid exinde pro oportunitate ipsius monasterii sancti Petri elegerint faciendi, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem, tam terris domibus edificiis mansis mancipiis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus omnia vel ex omnibus a die presenti ibidem dono atque transfundo. Si quis vero qui contra hoc testamentum, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis aut proheredibus seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hoc testam entum venire vel infrangere voluerit, deum cylestem exinde iudicem habeat et insuper inferat ad partibus ipsius monasterii basilicae, sancti Petri Wizunburgo auri libras X, argenti pondus VIII coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum Wangione civitate publice, datum quod fecit mensis madii dies XX anno XVI regnante Carolo rege Francorum. Signum Gerbaldi qui hoc testamentum fieri rogavit. signum Wilone signum Liudrico. signum Muathario. signum Thiodberti. signum Childirichi. Ego Geroinus scripsi et subscribsi.