Datierung: 782 10 30
Ausstellungsort: Weißenburg
Sacrosancto monasterio Wizunburgo quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum, ubi Ermbertus episcopus seu abba eo tempore preesse videtur. Donat igitur Sigibaldus in amorem domini nostri lesu Christi et remissionem peccatorum suorum ad supradicto monasterio in pago Alisacinse in villis vel in marcis quae dicuntur Scaphhusa vel Urenhaim sive in Wiufrideshaim tam mansis casis aedificiis sepibus pomeriis campis pratis pascuis vineis silvis terris aquis molendinis hortis aquis aquarumve decursibus et mancipiis. Ista omnia supradicta trado de iure meo in iure dominationis vestre ut ipsi custodes qui ibidem deserviant, habeant teneant atque possideant suisque abbat ibus ad possidendum derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam Christo propitio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego, quod absit, aut aliquis de heredibus ac proheredibus meis qui contra hoc testamentum venire temptaverit aut irrumpere vel infrangere voluerit, inferat se ante tribunal Christi eterni iudicis e ante sanctum Petrum principem apostolorum reddere rationem, et insuper inferat ad basilicam sancti Petri auri libras IIII, argenti pondus X coactus exsolvat, et presens testamentum inviolatum permaneat omni tempore, stipulation subnixa. Actum publice hoc testamentum fieri rogavit. signum Gerbaldi. signum Rihbaldi. signum Godaberti. signum Thiotberti. signum Welimanni. Ego Adallandus scribsi et subscripsi.