Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 58


Datierung: 776 03 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Item carta Sigibaldi.

Ego enim in dei nomine Sigibaldus donator in amorem domini nostri et remissionem peccatorum meorum dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse super fluvium Lutra, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba eo tempore preesse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo hoc est portionem meam in pago Alisacinse in villa Franchenhaime marca quod mihi Motharius tradidit manu potestatiua. Similiter in pago Spirinse in villa Abbenhoua quicquid Muatharius in nostro benificio habere videtur totum et ad integrum a die presenti ad ipsum monasterium volo esse donatum, tam mansis mancipiis vineis terris campis pratis pascuis silvis aquis aquarumue decursibus, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii res superius nominatas hoc habeant teneant atque possideant et quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Et quod antea intimare debuimus, in Abbenhoua Liudolfi hoba et illo manso ubi Muatharius manet et ipsa vinia. Si quis vero qui contra hanc donationem venire temptaverit, non solum ei liceat, sed inferat ad ipsum locum sanctum duplum tantum et alterum tantum, et quod repetit, evindicare non valeat. Actum ipso in monasterio puplice sub die kalendas marcii anno VIII regni domini nostri Karoli rege. Signum Sigibaldi qui hanc donationem fieri rogavit. signum Ursoni. Signum Raginberti. signum Wangeri. signum Muatharii. signum Wilone signum Starcmanni. signum Waldradi. signum Chruadaradi. Ego Geroinus in dei nomen scripsi et subscribsi.