Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 57


Datierung: 774 07 08
Ausstellungsort: Weißenburg

Item carta Sigibaldi de Alisacinse et Spirinse.

Ego enim in dei nomine Sigibaldus donator in amorem domini seu pro requiae animae germanae meae nomine Germana idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum super fluvium Lutra in pago Spirinse in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir uenerabilis Ermbertus episcopus seu abba esse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est portionem meam in pago Alisacinse in locis nuncupantibus in Franchenhaim in Althaim, in Dundenhaimcl marca, quicquid in ipsis locis uisus sum habere excepto mancipia, nisi servo uno nomine Hadumar. Similiter in pago Spirinse in Rorbahomarca in Abbenhouad Ansfrido hoba et illa vinia qui ad illum curtile aspicit, vel quicquid ad ipsam hobam aspicere videtur, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii rem superius nominatam quam ego contra Muathario per titulum commutationes concambiavi, ipsam rem ipsi monachi habeant teneant atque possideant et quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, non sulum ei liceat, sed inferat una cum cogente fisco auri libras II, argenti pondus tres et quod quis repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburg publicae sub die VIII idus iulias anno sexto regnante domino nostro Karolo rege. Signum Sigibaldi qui hanc donationem fieri rogavit. signum Gerbaldi. signum Rihbaldi. signum Winiarti. signum Muatharii. signum Thiotberti. signum Childirichi. signum Geroldi. Ego Geroinus acsi indignus presbiter et emmanuensis hanc donationem scripsi et subscripsi.