Datierung: 774-784
Domino et in Christo patre Ermberto episcopo. Ego Sigibaldus donator vel traditor trado vobis a die presenti traditumque in perpetuum permaneat esse volo hoc est porcionem meam in pago Spirinse in villa cognominante Spiridorf, quicquid in ipsa villa uisus sum habere vel mihi ibidem pater meus Ratbaldus moriens dereliquid, totum et ad integrum tam mansis mancipiis excepto illa mancipia quod ad sanctum Petrum pro animae meae remedium condonavi in reliquo terris domibus edificiis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus tibi trado atque transfundo, atque de dominatione mea in tuam revoco dominationem et potestatem perpetualiter ad possidendum, habendi tenendi vel quicquid exinde facere volueris liberam in omnibus habeas potestatem. Signum Sigibaldi qui hanc donationem fieri rogavit. signum Arbione. Signum Reginberti. signum Muatharii. signum Cierolfi. signum Irminfridi. signum Ursoni. signum Gebulfu. Ego Geroinus acsi indignus presbiter et emmanuensis hanc donationem rogante Sigibaldo scribsi et subscripsi.