Datierung: 775 03 01
Ausstellungsort: Weißenburg
Ego enim in dei nomine Sigibaldus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum, idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum super fluvium Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba presenti tempore esse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rés meas in pago Alisacinse in villa Sesinhaim et in alia villa Hariolueshaim vel in Dhancleobahaim quicquid in ipsis uillis uisus sum habere totum et ad integrum a die presenti volo esse donatum tam terris domibus aedificiis accolabus silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus et mancipiis his nominibus: Albheri et Irminraht sive Thiodlaicus, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores monasterii rés superius nominatas hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissirnam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus aut proheredibus meis seu quaelibet persona calliditate commotus aut cupiditate preventus qui contra hanc paginolam meae donationis venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, non solum ei non liceat, sed insuper inferat partibus ipsius basilicae cum cogente fisco auri libram I, argenti pondus III et quod repetit evindicare non valeat, sed presens epistola omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in ipso monasterio sub die kalendas martii anno septimo regnante domno nostro Karolo rege. Signum Sigibaldi qui hanc donationem fieri rogavit. signum Raginberti. Signum Wangeri. signum Haduberti. signum Muatharii. signum Folrad. Ego Waldirichus scribsi et subscripsi.