Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 54


Datierung: 774 05 11
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta eiusdem Sigibaldi.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna vita retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Sigibaldus in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futurum, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilicam sancti Petri apostoli quod est constructum super fluvium Lutra in monasterio quod vocatur Wizunburg, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est res meas hoc est quod dono in pago Alasicinse in civitate Strazburg curtile unum et illo servo super ipsam curtile manentem nomine Horcholfus cum filiis suis Angilolfo et Halidolfo et filia sua, et dimidia hoba ad Wihereshaim in ipsa curtile. Similiter dono in Matra XII vaccas et illo pastore et dono ad Beninhaim I XV equas cum pastore et ad Biberesthorf L porcos cum pastore et dono ad Freineshaim XL berbices cum pastore et cum omni peculiare eorum, ita et memorata basilica hoc habeant teneant atque possideant et suis abbatibus ibidem deservientibus proficiant in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus meis seu quislibet aut ulla persona qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat et quod repedit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice sub die V idus madii, facta cartola ista anno VI regnante domino nostro Carolo rege Francorum seu Langobarthorum. Signum Sigibaldi qui hanc paginolam testamenti fieri rogavit. signum Rihbaldi. signum Winiharti. signum Wielherii. signum Barnulfi. signum Meginbaldi. signum Hildifridi. signum Hildirichi.