Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 53=178


Datierung: 774 01 06
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Sigibaldi de Alasicinse vel Spirinse

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra in pago Spirinse in honore sanctorum Petri et Pauli principum apostolorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Ego enim in dei nomine Sigibaldus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum seu pro requie genitoris mei Ratbaldi et genitrice mea Attane sive Angilsuinda, idcirco dono ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est res meas in pago Alasacinse in villas cognominantes in Matra villa quicquid in ipsa villa uisus sum tenuisse, a die presenti de illa ecclesia medietatem una cum terris casis casalis mancipiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus, quicquid ibidem uisus sum habere et dominare, ad integrum. Similiter in alia villa in Dauchenthorf, in Biberesdorf quicquid in ipsa villa uisus sum habere et dominate ad integrum, illa ecclesia tota, in Bruningesdorf, in Gerleichesdorf, similiter, in Graenberge super Sura quantum que in ipsis locis uisus sum tenuisse vel dominasse a presenti die ad integrum, quod mihi mater mea moriens dereliquid. Similiter in alio loco in Banenhaim marcha, in Lithaime marca, in Franchenhaime marca, in Altaime marca quicquid in ipsis locis uisus sum habere et dominare a presente die ad integrum, excepto uno curtile quem Harioldus tenet. Similita in Bruningowilare, in Gaizwilare totum et ad integrum, excepto quod ego mea uxore in libeldote condonavi, tam mansis mancipiis terris domibus edificiis casis casalis viniis pratispascuis silvis aquis aquarumve decursibus, omnem portionem meam in ipsis locis ad integrum. Similiter in pago Spirinse in villa Harieshaim, quicquid ibidem uisus sum habere ad integrum, in Zuosinchova situm iuxta Lustati quod mihi mater mea moriens dereliquid, in Hasalahai similiter, in Fraineshaim similiter, except illa silva quod ego mea uxore in libeldote condonavi, in Unchesstaine, in Carlobah,, in Sawilenheim, in Masebah, in Bizziricheshaim marca, in Dachenhaime marca, in Sulcia sicut ibidem mea continuit potestas. Mancipia de Matra his nominibus: Willibertus cum uxore sua Thiotgunda, Starcbertus cum uxore sua Rimigunda, Bodalingus cum uxore sua Rantgunda et cum filia sua Gozhilda, Wuolfharius cum uxore sua Liba, Nantradus cum uxore sua Gozhilda cum filia sua Alahswinda, Ertmarus, Harigundis, Adalhelmus cum uxore sua Otrada, Williolfus, Gersuvind, Haidolfus, Willigundis cum filio suo Werinberto, Hunbertus cum uxore sua Wibila cum filia sua Wibrada, Baldilinus cum uxore sua Liutgunda cum filio suo Gundilino, Wolfhelmo, Irmintrudi, Widulino, Willihild, Narida, Liudo, Hildiberga, Frairada, Thrudheri, Thiotgundi. Ista mancipia de Bainencheim: Ruadicho cum uxore sua Adalhilda cum infantibus eorum, Ortaharius cum uxore sua Nana cum infantibus eorum, Winiharius cum uxore sua Sigihilda, Adalmarus cum uxore sua Willihilda, Erpgisus cum uxore sua Reginlinda cum infantibus eorum Odo et Rihlind, Woluoldus cum uxore sua Odulba cum infantibus eorum Brunolfo et Wanberto, Gundharius cum uxore sua Willihilda cum infantibus eorum Walthario et Brunihilda. Mancipia de Biberesdorf his nominibus: Iringus cum uxore sua Thrudlinda cum filio suo Milone, Thancolfus cum uxore sua Niona cum filia sua Irmina, Otbertus, Rimidrudis, Ruatgisus cum uxore sua Regindruda cum filia sua Adaldruda, Guadolfus, Liutgund. Ista mancipia de Spirinse his nominibus: Ruatgerus cum uxore sua Childia cum filio suo Vogone, Wolfbaldus cum uxore sua Birina cum filia sua Ruathruda, Aigo cum uxore sua Thiadane, Wacho, Wolffrida, Sintharius, Adalsuind, Starcharius cum uxore sua Suabchilda cum infantibus eorum Starcfrido Liubhildi, Vulvino cum uxore sua Willirada, Waltharius cum uxore sua Wolfgarda, Albsuind, Williger, Richolfus, Thiodrada, Hado, Ruadrada. In ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii res superius memoratas una cum mansis casis casalis terris domibus aedificiis accolabus mancipii, viniis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus hoc totum et integrum tam de comparato quam de ullo tractu ad me peruenerit tam in vestimentis quam in pecoribus omnia et ex omnibus quicquid dici aut nominari vel videri potest post obitum meum habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant vel quicquid de ipsis rebus pro oportunitate eorum vel compendio decreverint faciendi in omnibus perfruantur arbitrium, ita tamen obsecrantes per auctoritatem eiusdem beati Petri principis apostolorum seu ceterorum sanctorum quorum patrocinia in eodem loco sancto sunt, ubi easdem res nostras per hunc donationis titulum testamenti delegavimus, ut nullus rector eiusdem a locis dei supradictas res nec prestet nec beneficiat ulli hominum vel illorum vel extraneorum ullo umquam tempore, et si aliter fecerit nisi quod ad ipsos servos dei qui ibidem deo servientes omni tempore deserviant, sciat se in die iudicii rationem redditurum pro anima mea et pro ipsas res, pro qua illas deo et sancto Petro ceterisque sanctis tradidi anathemamque esse in conspectu altissimi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis seu qualibet ulla opposita aut extranea persona, qui contra hanc paginam testamenti quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, inprimis iram sancte trinitatis incurrat et cum supradictis sanctis ante tribunal Christi deducatur reddere rationes et insuper inferat ad partibus I fisci auri l ibras X, argenti pondus XX coactus exsolvat et quod quis repetit, evindicare non valeat, sed presens donation omni tempore firma et stabilis permaneat, stipolatione subnixa. Actum puplice in monasterio Wizunburg sub die VI II idus ianuarii anno sexto regni domni nostri Karoli regi. Signum Sigibald qui hanc paginam testamenti fieri rogavit et firmare. signum Thiodirih.† signum Salacho.† signum Rihbald.† signum Winihart.† signum Stargman. † signum Irminraht. †signum Ruadarat. † signum Agino. signum Arbione.† signum Engilberto. signum Ulverid. signum Iring. signum Radolfo. signum Otbertus. signum Engilbertus. signum item Radolfus. signum Widugauvo. signum Ratbertus. Ego Ermbertus subscribsi. signum Muatharius. signum Geroldus. Ego Gerwinus acsi indigenus presbiter et emmanuensis hoc testamentum donationis et scripsi et subscripse. Heac sunt mancipia de comperatu: Baldrih, Ada, Willibald, Thiodolf.