Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 52


Datierung: 742 05 27
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Rantwigi de pago Alsacinse.

Mundi terminum ruinis crebrescenibus appropinquantem indicia certa manifestantur et experimenta liquida declarare noscuntur et ad discutiendas torpentes infidelium mentes illa dudum in evangeliis a domino dicta oracula incumbere noscuntur. Opere pretium arbitror futurorum temporum vicissitudinem preoccupans anticipare et incertum humane condicionis eventum sagaci mentis intuit providere, quatenus ex hoc inflictis facinorum vulneribus indulta pietatis remedia merear adipisci, iusta quod ait apostolus : Nihil in hoc mundo intulimus, nec quaquam ex eo auferre nobiscum potuerimus, nisi quod ob animae salutem locis sanctorum devote domino offerentes inpertire videmur. Ergo ego in dei nomine Rantwigus filius Chrotwigi quondam considerans quae gravior sarcina peccatorum et reminiscentes bonitatem dei dicentis: Date elymosinam et ecce omnia munda fiunt vobis. De tanta igitur miseratione et pietate domini confisus, id circo per hanc epistolam donationis donamus donatumque in perpetuum esse volumus atque de iure nostro in potestatem dominationemque monasterii cuius vocabulum est Wizunburg in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli constructum vel reliquas reliquias quam plures qui ibidem veneranda sunt, ubi Uvelandus abba preesse videtur vel turba plurima monachorum qui ibidem adunati sunt. Hoc est in pago Alsacinse in villas cognominantes hoc est in Chuzinchusi in integrum, in Pruningovilla quantumcumque genitor meus ibidem comparavit illa medietati, ad Matra, in Moduinowilare, in Urunivilla, in Alongas illa medietati, in Wittreshusi, in Olenchaim, in Offenheime, in lngoniwilare, in Tauginhaime, in Munefridovilla, in Chatenheime, in Utilenchaime, in Eudinhaime, in Marelaigia et ipsa parti quem germana mea Basilla mihi tradiderunt, in villa Sulcia quem mihi Liutfridus dux contra pretio tradidit, in Aldebrunnas, in Echanhaime illa medietate quem genitrix mea Oda et germana mea Basilla mihi tradiderunt, in Maistreshaime medietati quam avus meus Chrodius et mater mea Oda et germana mea Basilla mihi tradiderunt, in Falaba, in Gagynhaime illa medietatem, in Chrodoldes wilare, in Montularem medietatem, in Lalenhaimi mediatatem, in Thorencohaime de illa vinia medietatem, in Heruncovilla medietatem de genitrice mea Odane et de germana mea Basillane, in Folcolfesheime medietatem, in Pluenhame de illa vinia medietatem, quicquid ibidem in iam dicta loca tam de avo meo Chrodione quam de genitore Chrodwigo et de genitrici mea Odane et de germana mea Basillane ad me legibus pervenit, id est una cum basilicas ad ipsas villas aspicientes, una cum terris campis pratis viniis silvis mansis arealis domibus edificiis casis mancipiis accolabus presidiis peculiis aquis aquarumque decursibus, peculiis utriusque sexus, mobile et inmobile, fareanariis saltis et subiunctis adiacenciis, appendiciis in se habentis vel pertinentes ad ipsas villas aspicientes, tam aurum argentum vestimenta vasallum pvellas quas infra domo mea habeam, omnia vel ex omnibus vel quicquid dici aut nominare potest. Haec omnia sicut iam diximus, tam de aviatico quam de paterno sive de materno sive de comparatu vel de quacumqvelibet adtractu, sicut a nobis moderno tempore possidetur, vel si inantea inibi ipsam rem aliquid augmentare aut meliorare potuerimus, ad prefato monasterio in alimoniis vel substantiis monachorum ibidem habitantium Christo protegen te proficiat in augmentum, in ea vero ratione ut, si mihi dominus ex legitima et amabile muliere infantem dederit et ego ipsam cartam redimere voluero, solidos CC ducentos licentiam habeam. Et si antea aliquid contigerit, antequam mihi dominus infantem dederit, ipsas rés suprascriptas ad iam dictum monasterium revertere faciant et nomen meum in librum conscribatur vel censeatur, ut mihi hic et in futuro proficiat in augmentis. Et si quis viro, quod futuru in esse non credimus, huic voluntati nostrae pro quibuslibet adinventionibus, si aliquis de heredibus nostris aut iudicum nostrorum seua cupiditas vel qualibet persona obvius vel repeditum extiterit, a conventu omnium christianorum vel limitibus ecclesiarum extraneus habeatur et Iudae tradituris domini nostri Iesu Christi fruatur consortium et insuper inferat de partibus ipsius monasterii sociante sacratissimo fisco auri libras XX, argenti pondus XXX, et nec sie quoque quod repetit valeat evindicare, et nihil hominus presens donatio, qui a nos pro timore dei et amore Christi pauperum conscripta est, firma et inlibata omni tempore debeat perdurare, stipulatione subnixa. Actum in ipsum monasterium publici sub die VI kalendas iunias, in anno primo principatum Carlomanno et Pippino maiorum domus. Signum Rantwigo qui hanc epistolam donationis fieri rogavit. signum Odalricho. signum Erprammo. signum Adaloldo. Signum Waltgerio. signum Thiotbaldo. signum Ratbaldo. signum Wicbaldo. Ego Thiotcharius peccator presbiter rogatus hanc epistolam scripsi et subscribsi.