Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 51


Datierung: 830 02 18
Ausstellungsort: Durstel (n Drulingen)

Carta Wolfsintdae de pago Saroinse.

In Christi nomine ego Wolfsint cogitans pro remedio animae, meae me ipsam ex libertate trado ad muntburgium ad monasterium quod vocatur Wizinburg, constructum in pago Spirense in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra, ubi venerabilis abbas Ratfridus preesse videtur. Trado itaque omnia quae habere videor in pago Saroinse in villa quae dicitur Wolfsindauvilere que iacet in fluvio Biber, ipsam villam, et silvam quae dicitur Berengeresforst, et duo mancipia his nominibus: Thiethar, Wolfgart, ut ipsi et omnes eorum posteri singuli censum duorum denariorum ad illuminandam ipsam aeclesiam sanctorum apostolorum Petri et Pauli omni anno persolvant, et post traditionem census soluti atque liberi sint ab omni labore atque ab omnium dominorum placito. Quem censum procurator qui constitutus est ad dominicum fiscum qui vocatur Haganbahc exigere debet omni anno ad domum singulorum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa, quod absit, vel ullus de heredibus meis aut ulla opposita persona, hanc traditionem frangere vel irrumpere voluerit, caelestem deum exinde iudicem habeat, et sanctus Petrus illi lumen aeternum subtrahat. Acta est haec traditio publice, in villa quae dicitur Duristulidon, XII. kalendas martii anno XVII regnante Ludewico imperatore, magni Karolis filio, ipso Ratfrido eiusdem monasterii abbate presente, et Drugone mettessi episcopo, ipsius Ludewici imperatoris fratre, nec non Gebeharto advocato, sub his testibus : Geboaldo. Adalharto. Waldo. Giso. Berhardo. Bernardo. Werdmanno. Adalhemmo. Milone. Rudolfo. Hatto. Gisilberto. Ecco. Ego Iohannes capalanus ipsius episcopi Drugonis rogatu Ratfridi abbatis scripsi et subscripsi.