Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 50


Datierung: 860-864

Traditio Liutoni.

Igitur ego Liuto trado rem proprietatis meae in pago Alsacinsa et in marcu Alunga ad monasterum Wizenburg quod est constructum in pago Spirinsae iuxta fluvium Lutra ubi domnus abba Grimoldus dominatur. Hoc est quod trado ad sanctum Petrum in Alunga iurnales V, de pratis ad carrada II, et econtra accepi de parte monasterii iam dicti iurnales XV in supradicta marca in ea ratione ut utrasque res supranominatas ad vitam meam perfruar atque possideam, et inde persolvam annis singulis ad festivitatem sancti Martini denarios XVII, et in ea ratione quod ego Liuto pergam equitando ubicumque prepositus precipiat, quisquis in hoc monsterium constituitur. Et post obitum meum utreque res iam noncupatae ad supradictum monasterium redeant ad servitium sancti Petri monachisque illius loci usque in sempiternum. Testes qui hoc au dierunt et viderunt: † Meginhelm vocatus. Hatto. Wicheri. Waldman. Liutheri. Wigiroh. Gundlant. Reginwart. Reginbert. Werinheri. Reginmar. Altbert. Werdbert. Egino. Ego Hildibertus scripsi.