Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 49


Datierung: 860 10 07
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta Meginhelmi et uxoris eius Engilmuat.

Igitur ego in Christi nomine Meginhelm et coniunx mea nomine Engilmuat donamus atque tradimus res proprietatis nostrae ad monasterium Wizenburg, quod est constructum in pago Spirinse super fluvium Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi dominus abba Grimoldus preesse videtur. Hoc est quod donamus in pago Alsacinse et in marca Lonenbuah et in marca Zuzenheim et in Munenberge, quicquid in his locis visi sumus habere totum et integrum tradidimus pro remedio animarum nostrarum et pro anima Thioterici et Veliae, in ea ratione ut easdem res ad dies uitae nostrae fruituri sumus, et ut annis singulis inde pro commemoratione persolvamus in censum solidum I ad festivitatem sanctorum martyrum Sergii et Bachi, et post discessum amborum nostrorum iam prefatae res ad iam dictum monasterium emeliorate cum omni integritate revertantur, sine aliqua contradictione. Et ipsi custodes qui ibidem deo scriviant, habeant teneant atque possideant et eorum successoribus Christo propicio derelinquant, vel quicquid inde facere voluerint liberam habeant in omnibus potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos aut heredes nostri hanc cartam frangere incipiat, in iram dei incidat, quod absit ut fiat. Et tamen conscriptio firma permaneat omni tempore, stipulatione subnexa. Acta in prefato monasterio, nonas octobris die lunis regnante Ludeuvico iuniore in parte orientalis Francia, anno XXVI. Testes Alsacinsiæ Meginhelm. Recco. Reginbert. Heriwic. Wolfheri. Gozbert. Meginfrid. Rihheri. Milo. Adalhelm. Sigibold. Gotabert. Herimuat. Éto. Friduger †. item aliud testimonium de Spirinse: Folcbert. Ercanmar. Reginbert. Rihbert. Hildibert. Item Hildibert. Gisalbert. Cazo. Ecgolf. Hildirat. Tuto. Hucbert. Winihart. Ego Hildibertus scripsi.