Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 48


Datierung: Um 810

Carta Mahtricus.

Venerabili in Christo. Ego Mahtricus donavi res meas ad monasterium Wizunburg quod est constructum in pago Spirinsae super fluvio Hlutraha, ubi vir venerabilis Anstramnus eo tempore abba praeesse videtur.Hoc est in Franchenheim curtile cum domibus aedificiis vel pomariis et cum omni peculiare ac iumentis, et quickquid ibi uisus sum habere in presenti tempore tradit ionis. Postea quoque fuit mea petitio vel bonorum hominum, ut dum advixero me habere permitterent til, quod et ita fecerunt, ea vero ratione, ut augmentare et meliorare habeam potestatem. Post quoque discessum meum ad supradictum monasterium cum integritate omni revertatur.