Datierung: 737 06 19
Ausstellungsort: Durstel (n Drulingen)
Anno primo post transitum Thiodorici regis. Ego itaque Ebroardus cogitans pro animae meae remedium seu requie sempiterna, ut aliquid de rebus meis ad ecclesiam sancti Petri ad monasterium quod dicitur Wizenburg quod est constructum super fluvio Murga séu et Lutra, ubi vir venerabilis Erloaldus abba praeesse videtur, aliquid condonare deberem, quod ita et feci. Dono in pago Alisacinsae ad ipsam ecclesiam sancti Petri seu et relliquorum pignora qui ibidem constructa sunt, in fine Neofaras seu et Choualdomonti hobas quattuor vineas tres cum vineaturibus et mancipia his nominibus: Reginhario cum uxore sua Angila, Liutbald, Lioboino, Alicone, Gotchildia, Otttrude, Abani, et in ipsa fine tam terris mansis casis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus . Hec omnia superius nominata dum advixero sub usu fructuario debeam possidere et post meum quoque discessum sine ullius iudicis interpellacione in vestram recipiatis potestatem. Si quis vero, quod, futurum esse non credo, si ego aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, vel quislibet opposita persona qui contra hanc donationem venire conaverit aut eam inmutare voluerit inprimis iram dei omnipotentis incurrat et insuper [inferat] cum socianti fisco auri libras duo argenti pondera quattuor et quod repetit evindicare non valeat. Et ut hoc testamentum firmior sit manum propriam subtersignavi, et testes qui subscriberent vel signarent modis omnibus conrogavi, stipulacione subnixa. Actum in villa Dorestotelus sub die XIII kalendas iulias. Testes: Ebrohardus qui hoc testamentum fieri rogavit†. Bettuni†. Hittuni†. Theudebaldo†. Haimuni†. Adalrado†. Uinidisco†. Rathelmo†. Tructegiso. Alboino†. Hariberto†. Ego Faramundus scripsi et subscripsi.