Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 44


Datierung: 702 05 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Trudavindre.

Venerabili in Christo patre Ratfrido abbati Trudavinde. Et quia constat me tibi vendidisse, quod ita et vendidi, pratam iuris mei in marca Semheim in pago Alsacinsae quae contingit ipsam pratam et fines et consortis de uno latere et duos frontes fluvius Matra et de alio latere ratio ipsius emptoris. Unde accepi a te de rebus sancti Petri monasterio Wizziburgo precium. Propterea hanc vendicionem tibi fieri iussi, ut ab hac die suprascriptam pratam habeas teneas atque possideas tuisque successoribus ad possidendum derelinquas, vel quicquid exinde elegeris faciendi firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis vel quislibet extranea persona qui contra hanc vendicionem venire temptaverit et eam inrumpere voluerit, inferat tibi vel parti ipsius monasterii socianti fisco auri libra I, argenti pondera duo, et tantum et alium tantum quantum eflo a te accepi. Et hoc quod repetit evindicare non valeat et haec praesens vendicio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Acta vendicio in monasterio Wizunburg publice sub die kalendas maii anno octabo regni domni nostri Hildiberti regis. Ego Ratharius notarius hanc vendicionem scripsi et subscripsi.