Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 45


Datierung: 719 06 20
Ausstellungsort: Straßburg

Carta Heimonis.

Sacrosanctae ecclesiae sancti Petri principis apostolorum in monasterio quod dicitur Wizunburg constructa, ubi Ratfridus abba eo tempore preesse videtur. Ego in dei nomine Aigmo acsi indignus presbiter cogitans casum humanae fragilitatis seu perpendens molem peccatorum meorum abolutione, proinde dono donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo ad ipsum monasterium vel ad ipsam sanctam congregationem ibidem ad dei laudem consistentem post discessionem meam ad diem presentem donatum in perpetuum esse volo. Hoc est locello denominato qui dicitur Bruningo vilare situm in pago Alisazinsae, quicquid ibidem genitor meus nomine Nordbertus uisus fuit possidere, vel ad me provenit, vel quod in antea in ipso locello adtrahero potui. Hoc est tam Curtis aedificiis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus mancipiis libertis cum peculiar eorum, sicut dixi, quicquid in illo loco uisus sum possidere. Haec omnia suprascripta post discessum meum a die presenti abbatis vel agentes ipsius monasterii in potestate ipsius monasterii debeant revocare, et quicquid exinde ab ipsa die facere voluerint liberam ac firmissimam habeant in dei nomine potestatem. Et si vuluntas vel devocio evenerit, sub regula sancta in ipso monasterio abbas qui tune fuerit in ipso monastcrio in dei nomine me recipere debeat. Si quis, ego aut ullus de heredibus meis vel proheredibus meis aut ulla opposita persona qui contra hanc donationem venire temptaverit, inferat vobis vestrisque successoribus duplum tantum, quantum ipse locellus eo tempore melioratus valuerit, et inferat una cum cogente fisco auri libras quinquem, argenti pondera X, et nihilo minus praesens donatio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in civitate Argentaria publice, duodecima kalendas iulias, anno quarto regni domni nostri Helperici regis. Signum Haione. signum ChrodoWini. signum Hattune. signum Radowino. signum Folcwino. signum Ermberto. signum Ermenrihi. signum Hericho. Signum Harione. signum Germune. signum Radoino.