Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 43


Datierung: 696 06 20
Ausstellungsort: Görsdorf

Carta Asulfi.

Domino patri Ratfrido abbati atque emptori, Asulfus venditurus. Dum me tibi constat vendidisse ita et vendidi, quantumcumque in villa Gerleicouilare uisus sum habuisse, tam terris campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus, omnia ad integrum tibi tradidi. Unde accepi a te sicut inter nos placuit atque convenit de argento libram unam, ea vero ratione ut ipsam rem habeas teneas atque possideas, et tuis posteris ad possidendum derelinquas, vel quicquid exinde facere volueris liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod si ego quod absit, aut ullus de heredibus vel proheredibus meis aut ulla opposita persona qui contra hanc vendicionem a me factam venire temptaverit, inferat tibi tuisque successoribus ego aut heredes mei tibi aut heredibus tuis spondeo esse redditurum duplum tantum quantum a te accepi, vel quantum res ipsa eo tempore meliorata valuerit. Nihilominus hec vendicio firma et inviolata permaneat stipulatione subnixa. Actum publice in villa Gerlaico vilare die XX mensis iunii anno II regni Hildiberti regis. Signum Asulfi qui hanc vendicionem fieri rogavit. signum Chrodoaldi. Signum Rihmundi. signum Waldoradi. signum Offuni. signum Faolaico. signum Williharii. signum Adalramni. signum Witugisi. signum Lantfridi. signum Adalgisi. signum Heriberti. Ego Heribertus scripsi et subscripsi.