Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 42


Datierung: 787 10 09 - 788 10 08
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Amalberti.

Sacrosancto monasterio Wizunburgo quod est constructum super fluvio Lutra in pago Spirinsae in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba eo tempore praeesse videtur. Igitur ego in dei nomine Amalbertus cogitavi pro remedium animae meae seu pro aeterna retributione, ut aliquid traderem de rebus meis ad supradictum monasterium, quod ita et feci. Dono donatumque in perpetuum esse volo animae meae im [!] Magesstet in pago Alisacinsae iurnales XXX, prata ad fenum faciendum carradas XII, mansum, terris domibus silvis aquis aquarumque decursibus. Similiter in Ediningom dono hobam quae fuit Wolfen totum et integrum, et in Ottinghaim totum et integrum, quicquid in illis locis visis sum habere, tam terris domibus aedificiis pratis pomeriis silvis aquis aquarumque decursibus mancipiis, omnia trado atque transfundo, de iure meo in iure dominationis vestrae ad supradictum monasterium, ut ipsi servi dei qui ibidem deo militant, teneant atque possideant, et quicquid exinde facere voluerint, Christo propitio per omnia habeant potestatem, suisque successoribus proficiat in augmentum. Si quis vero, ego aut aliquis de heredibus meis qui contra hoc testamentum venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inferat sec una cogente fisco auri libras duo, argenti pondera quinque, et quod repetit, evindicare non valeat, ipse id testamentum omni tempore firma et stabilis permaneat, sine ullius iudicis interpellatione. Et ut firmior sit, propria manu signum feci, et testes qui subscriberent, rogavi, stibulatione subnixa. Factum hoc testamentum anno XX regnante Karolo rege Francorum. Signum Amalberti qui hoc testamentum fieri rogavit. signum Adalberti. Signum Wollberti. signum Ercanberti. signum Wollbaldi. Ego Hildiboto cancellarius hoc testamentum scripsi et subscripsi.