Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 41


Datierung: 715 07 21
Ausstellungsort: Ungstein (b. Bad Dürkheim)

Audinuila. Carta Nordolfi.

Venerabili in Christo Ratfrido abbati. Ego Nordolfus donator cogitans pro divini amoris intuitus et pro aeterna retributionis premia complacuit mihi animo ut de rebus meis propriis aliquid ad loca sanctorum condonare deberem, quod ita et feci. Ego dono donatumque in perpetuum esse volo a die presenti ad eclesiam sancti Martini quae in villa Auduino apud antecessores meos constructa esse videtur. Hoc est de omni portione mea quicquid in ipsa villa iam dicta Auduinovilla eo tempore uisus fui tenuisse vel quicquid mihi genitor meus Gariulfus moriens dereliquid illa tertia parte ad integrum, sive de comparatu aut qualibet modo contractu ad antecessores meos vel ad me Iegibus obuenit, una cum mansis domibus seu mancipiis his nominibus Libone cum uxore sua Ascunidae vel acolabus ibidem commanentibus, seu campis pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumque decursibus mobilia et inmobilia, omnia et ex omnibus, sicut superius dixi, tibi vel ad ipsam basilicam sancti Martini trado atque transfundo ad possidendum illa tertia parte in eadem villa ad integrum. Similiter dono de ipsa basilica sancti Martini ad monasterium Wizunburg illa medietate ad integrum. Ea vero ratione volumus ut praesens donatio firma permaneat, ut sub mundeburdo vel defensione sancto Petro vel monasterio Wizunburgo hanc basilicam sancti Martini omnibus diebus vel temporibus resedeat, et inde ei crisma vel oleum seu sacerdos ad baptizandum vel missas celebrandum veniat et nullus presbiter extraneus praesumat ad ipsam basilicam ad baptizandum vel missas celebrandum venire nisi ex permissione abbatis vel monachis qui in monasterio Wizunburgo tune tempore habitare videntur. Propterea tibi hanc epistolam donationis fieri rogavi vel ad partem ipsius basilicae, ut suprascriptam rem tu vel pars ipsi us basilicae in vestra recipiatis potestate, hoc est habendi tenendi vendendi commutandi vestrique successoribus relinquendi vel quicquid exinde eligeritis faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod fieri non credo ego ipse quod absit, aut aliquis de heredibus aut proheredibus meis aut quaelibet opposita persona qui contra hanc epistolam donationis quam ego ex spontanea voluntate fieri rogavi, venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, inferat tibi vel ad partem ipsius basilicae socianti fisco auri libram I argenti pondera coactus exsolvat, et hoc quod repetit nullatenus evindicare valeat, et haec praesens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Unches stagni sub die XII kalendas augusti anno Illl regni domni Dagoberti regis. Signum Nordolfi, qui hanc epistolam donationis fieri rogavi. signum Rantolfi. Signum Adalramni comitis. signum Audebaldi. signum Audoaldi. signum Ummunem. Signum Thiodoini. signum Boboni. Ego Setharius acsi indignus diaconus et emmanuensis hanc epistolam donationis rogatus scripsi et subscripsi.