Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 38


Dating: 69(3/4) ? 05 01
Place of Composition: Weißenburg

Prestarium Hildifridi, Managoldi et Waldswindi.

Venerabili in Christo patre Ratfrido abbati Hildifridus Managoldus et Waldsuvind. Omnibus non habetur incognitum, qualiter vos vel monachi vestri de nobis in orphanitate vel pueritia nostra integram habuistis curam et nobis pro necessitatibus de elemosina christianorum sustinuistis, et inopiam nostram suffragastis, insuper et nobis in domo dei collocastis. Et nos hoc recogitantes etiam et pro remedium animae nostrae tractant conplacuit animo, ut de fa cultatibus nostra ad loca sanctorum condonare deberemus, quod ita et fecimus. Ergo donamus a die presenti, donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium Wizunburg in pago Spirinsae super fluvio Lutra in Uosago situm, in honore sancti Petri et Pauli constructum, ubi tu presenti tempore abba preesse videris. Hoc est rem nostram in villare Gairelaigo et in Austondorphe in pago Alisacinsae, et portionem nostrum in Bolinchaime in pago Spirinsae super fluviolo Raurebacya ad integrum, quicquid nobi, genitor noster Bodegislus et avunculus noster Reginfridus morientes derliquerunt. Hoc est mansis domibus aedificiis mancipiis vel acolabus ibidem commanentibus campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus tam de alode quam de comparatione vel de qualibet contractu nobis legibus obuenit, seu et mancipia his nominibus Zacione et uxore sua Waldulpia et filium eorum Godon, totum et ad integrum per hanc epistolam donationis ad suprascriptum monasterium Wizunburg vel monachis ibidem commanentibus ab hac die trademus ad possidendum, hoc est habendi tenendi dominandi vendendi commutandi, vel quicquid tu ipse tuique successores vel monachi ibidem degentes faciendi eligeritis, firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Et si quis vero quod fieri non credimus, nos ipsi aut successores nostri aut quaelibet opposita persona qui contra hanc donationem venire temptaverit et eam inrumpere voluerit inferat ad partibus ipsius monasterii sociante fisco auri libram unam, argenti pondera duo, et hoc quod repetit evindicare non valeat. Et heac presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulation subnixa. Acta epistola ad ipsum monasterium Wizunburg publice sub die kalendas maii anno XII regnante Hludouvico rege Francorum. Ego in dei nomine Uádalgarius notarius rogatus a suprascriptis scripsi et subscripsi. Ego Hildifridus monachus hanc donationem fieri rogavi. Signum Walsuvindane. signum Adalberti. signum Rodoaldi. signum Seulaigo. signum Grimulfi. signum Rihmundi. signum Waltharu. signum Asulfi. signum Henberti. signum Williharii. Signum Lantfridi. signum Adalrammi. signum Adalgisi.