Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 39


Datierung: (-693/694-) um 700 (-727/731 02 06)

Carta Theodolini.

Domino sancto et venerabili fratri Ratfrido abbati vel omni congregatione fratrum Wizunburgo consistentibus ego Tedolinus donator. Et quia pietas vestra habuit tanta, ut mihi exiguo peccatore intra claustra monasterii vestri recipere dignaretis, propterea mihi complacuit animo, etiam et pro remedium animae meae, ut de paupertatula mea ibidem ad ipsum monasterium superius dictum condonare deberem, quod ita et feci. Ergo dono ad basilicam sancti Petri infra ipsum monasterium Wizunburgo constructum, hoc est terra mea in loco cognominante Montecottane in pago Sornagauginsc mansis quam campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus, tam de alode quam et de comparatur vel de qualibet ingenio mihi legibus obuenit, quicquid ibidem uisus fui tenuisse, et servum meum nomine Gunderihum. Haec omnia a die presenti ad suprascriptum monasterium Wizunburg trado atque transfundo et transscribo ad possidendum. Propterea hanc epistolam donationis fieri rogavi, ut de suprascripta re tam tu quam et agentes monasterii ipsius Wizunburgi vel cui hoc dederis ad exigendum, hoc est habendi tenendi commutandi vel quicquid exinde eligeritis faciendi firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod fieri minime credo, qui contra hanc epistolam donationis venire aut agere conaverit et eam inrumpere voluerit, inprimis iram dei incurrat, et ab omni loco sanctorum excommunicatus appareat, ita dumtaxat si se emandaredi noluerit, et insuper inferat ad partibus suprascripti monasterii, una consocianti fisco, auri libram unam, argenti pondera duo. Et nihilominus eo presens epistola omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Et si alia carta de ista re quam illa quae hic continetur ostensa fuerit, nullatenus convalescat. Signum Thiodolini qui hanc donationem fieri rogavit. signum Amandi. signum Wolfgisi. signum Adalgisi. Ego Desiderius quamvis indignus presbiter et scripsi et subscripsi.