Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 37


Datierung: 737 11 12
Ausstellungsort: [Kirch-] Berg (nw Drulingen)

Carta Radolfi.

Anno post transitum domini nostri Thiodirichi regis ego itaque Radolfus cogitans pro animae meae remedium seu requie sempiterna ut de rebus meis ad ecclesiam sancti Petri, quae est in Wizunburgo monasterio constructa super fluvio Murga, condonare deberem, quod ita et feci. Hoc est in pago Alisacinsae in villa quae dicitur Buxwilari portionem meam quantumcumque in ipsa fine genetrix mea Amallind mihi moriens dereliquid, tam terris mansis casis campis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, cum omni adiacentia vobis trado a die praesente. Similiter in alio loco super fluvio Aquela in villa Diluquifiaga vel quantumcumque genitor meus Raginliodus mihi moriens dereliquid mea portione, tam terris mansis casis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, cum omni adiacentia, et mancipio nomine Wigiliani. Hae omnia superius nominata a die presente trado ad ipsam ecclesiam sancti Petri vel ad ipsos monachos qui ibidem regulam custodire deliberant. Et si ego aut ullus de heredibus meis vel ulla extranea persona contra hanc donationem venire temptaverit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat, et de ipsa sancta ecclesia excommunicatus appareat, et insuper inferat consocianti fisco auri libras V, argenti pondera X, et quod repetit evindicare non valeat, ut hoc testamentum firmior sit, manum propriam subterroborauimus, et testes qui se subscriberent vel signarent modis omnibus corroboravi, stipulatione subnixa. Actum in villa Monti sub die pridie idus novembri. Signum Radulfi qui hoc testamentum fieri rogavit. signum Otberti. signum Thiodoni. signum Nortberti. signum Liudini. Ego Feramundus rogatus hoc testamentum scripsi et subscripsi.