Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 36


Datierung: 713 02 - 714 02
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Rodoini clerici.

In Christi nomine. Ego itaque Rodini clericus tractans pro animae meae remedium, ut veniam sempiternam consequi merear, propterea dono donatumque ut permaneat esse volo ad monasterium quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse vocabulo Wizunburg, ubi vir venerabilis Ratfridus abbas preesse videtur. Hoc est in pago Alisacinsae in curta Laurentione tam terris campis mancipiis aedificiis et prata illa in ripa de Sorna, quam ipsi servi ad ipsas hobas tenant, aquis aquarumque decursibus, et in alio loco dono nuncupante Warigar quarta parte de vineis quantum in ipso monte uisus sum possidere. Ista omnia superius nominata in integrum de meo iure in vestrum trado a die praesente dominatione atque transfundo in ea vero condicione ut ab hac die ipsam rem I superius nominatam tam uos quam successors vestri vel agentes ipsius monasterii in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, aut ego, quod absit, aut heredes mei aut ulla opposita persona, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut agere presumpserit, tunc inferat vobis vestrisque successoribus tantum et alium tantum vel quantum in se ista cartula continet consociante fisco auri libras II, argenti pondera V, et nihilominus presens donatio circa vos vel agentes monasterii firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in ipso monasterio, anno III. regni Dagoberti regis. Ego Chrodoinus hanc donationem fieri rogavi. signum Hugiberti. Signum Thiotwini. signum Hartrichi. signum Odarihi.