Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 35


Datierung: 736/7 02 05
Ausstellungsort: Straßburg

De pago Alsacinse. Venditio Liutfridi et Rantwigi.

Fratri Rantwigo [emtore], vir inluster Liutfridus dux vindetur. Vendidisse me tibi constat, et ita et vendidi infra marcas denominatas, hoc est in vilare quicquid Ingina genitrix mea [genitore meo] pro vendicionis titulum firmavit, et in Sulcia quantum Liudulfus ibidem habuit et ad me provenit, et in Aldebrunnus quicquid genitor meus ibidem tenuisse probatur, et in Suinderadovilla quicquid genitor meus ibidem habuit, tam terris campis pratis silvis arealis casis mancipiis vineis aquis aquarumque decursibus,in integrum, in ipsis villis superius nominatis,quantumcumque Crodowigus genitor tuus pro beneficio nostro uisus est habere, a die presente tibi vendidi. Et accepi [a te in] precium pro ipsa re, sicut inter nos conplacuit atque convenit, in argento hoc sunt libras XX tantum, ea vero conditione, [ut] res superius nominatas, habeas teneas atque possideas, et tuis posteris derelinquas, vel quicquid exinde facere volueris,liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, ego quod absit, aut heredes mei vel quaelibet ulla oposita persona lqui contra hanc venditionem a me factam venire temptaverit, tunc inferam tibi tuisque heredibus duplum spatium terrule, sociante fisco auri libram unam, argenti pondera duo, et nihilominus praesens venditio omni tempore circa te aut, vel heredes tuos, firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in civitate Argentaria quod fecit mense februario die V, anno XVlll regnante domino nostro Theodoricho rege. Signum Liutfridi ducis, qui hanc venditionem fieri rogavit. Signum Thiotbaldi. Signum Ratbaldi. Signum Ercanberti. Signum Hartberti. Signum Hasleibi. Signum Heimerichi. Signum Wigbaldi. Signum Wirochi. Signum Sigifridi. [Ego] Heino presbiter hanc vendicionem scripsi et subscripsi.