Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 34


Datierung: 798 03 30
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Inginane de pago Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine nobis retribueri confidimus. Ego igitur in dei nomen lngina tradidi ad ipsum monasterium Wizenburg in pago Alisacinse in villa quod dicitur Franchenheim iurnales V, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agaentes eius rem superius denominatam vel conscriptam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc donacionem venire vel infrangere voluerit et inferat una cum socii fisco argenti pondera V, auri uncia I coactus exsolvat, stipulatione subnixa. Acta publice in monasterio Wizenburg sub die III kalendas aprilis anno XXX regnante Carolo. Ego Wolfhardus scripsi.