Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 33


Datierung: Um 800 (797-810)

Carta Nordharii de pago Alisacinse.

In nomine dei summi. Ego itaque Nordharius donator dono ad monasterium Wizenburg, ubi vir venerabilis Justolfus abba preesse videtur. Hoc est quod dono in villa quod dicitur Winidharesdorf in elemosina Mimine uxori meae curtilem I quod in perpetuum permaneat esse volo. Si quis vero, et cetera, ipsa epistola firma et inviolata permaneat, stipulacione subnixa. Acta in monasterio Wizenburg. Teste Nordhariho. Ego Helphandus scripsi.