Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 32


Datierung: Um 800 (797-808)

Carta Heririhchi de pago Alisacinse.

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ad monasterium cuius vocabulum est Wizenburg. Ego in dei nomine Heririh tradidi ad partem sancti Petri ipsius monasterii, hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa qui dicitur Alunga iurnales duodecim, pratas ad carradas VI, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rema l superius denominatam habeant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, in omnibus habeant potestatem. Ego Wolfhardus scripsi.