Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 31


Datierung: 798 12 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Hildirihi et Albrichi presbiteri de Alisacinse.

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ad monasterium cuius vocabulum est Wizenburg et est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi lustolfus episcopus preesse videtur. Igitur in dei nomine Hildirichus et Albirichus presbiter tradiderunt in elemosina eorum ad partem sancti Petri ipsius monasterii, hoc est quod donamus in pago Alisacinse in villa qui dicitur Dauhhendorf hobam I integram ubi supra Reginharius manet, cum edificiis terris campis pascuis pratis aquis aquarumve decursibus, in ea vero racione ut ipsa casa dei hoc habeat teneat atque possideat, et firma sit ista tradicio, ut supra. Acta in monasterio Wizenburg sub die V kalendas ianuarii anno XXXI rregnante Carolo rege Francorum. Ego Wolfhardus scripsi.